Salve Regina (Hail, Holy Queen) (Latin)

Lawrence OP, Flickr

Salve, Regina, Mater misericordiæ,
vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevæ,
Ad te suspiramus, gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.

Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos
misericordes oculos ad nos converte;
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.

(℣ Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
℟ Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosæ Virginis Matris Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante præparasti: da, ut cuius commemoratione lætamur; eius pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum.)

Amen

–> Browse All Resources

Comments

comments

Do you love ChurchPOP?

Get our inspiring content delivered to your inbox - FREE!

As part of this free service you may receive occasional offers from us at EWTN News and EWTN. We won't rent or sell your information, and you can unsubscribe at any time.